LEXOBII

LEXOBII
LEXOBII
Caes. de Bell. Gall. l. 3. c. 2. et 4. ubi illis et Bellocassis, et Aulercis Eburovicibus, ad Alesiam obsidione liberandam, a Galliae Principibus, 3000. hominum inperata esse scribit. Lexovii Plin. l. 4. c. 18. Lexubii Prol. pop. Gall. Celt. in Normannia, cum Unellis, Aulercis Eburovicibus et Veliocassibus s. Bellocassis, Anno tertio belli Gallici, a Q. Titurio Sabino Legato Caesaris, magno suorum numero amisso, superati et in deditionem accepti. Horum opp. Noviomagum olim, dein Lexovium dictum est, vulgo Lisieux, quod ad Tuccam fluv. 5. leuc. distat ab ora maris Brit. in Austr. urbs Episcopal. satis ampla, culta et in regione perferaci, quae inter prov. Lugdunensis secundae civitates penultimo loco in vert. Notit. positareperitur. De hac Gul. Britto sic canit:
------ Lexovia fontis egena,
Quae pro sonte maras gaudet ptare lutosas.
Morer. tamen, egregiis fontibus irriguam urbem memorat, in Dict. Hist. additqueve, Cathedrale eius templum S. Petro dicatum, urbem autem sedem Ep. esse sub Archiep. Rothomagensi. Veterriumus Episcoporum eius, Historicis memoratur Theobaldus, circa A. C. 538. quo Conc. 3. Autelianensi interfuit, vide Strab. l. 4. p. 189. Caes. de Bell. Gall. l. 3. c. 2. et 4. Plin. l. 4. c. 18. Ptol. l. 2. c. 8. Aimoin. l. 13. c. 53. Rob. Cenalem l. de re Gall. Perioche 4. Duchen. Antiq. des villes. Sammarthan Gall. Christ. Tom. 2. p. 646. et de Conciliis A. C. 1106. praesente Henr. Angliae Rege et A. C. 1321. ibi habitis Orderic. Vitalem l. 11. Hinc le Lieuvin tractus. Baudr. Cormelias, Tetberti villam Tiberville, et quosdam alios maiores vicos s. Burgos continens. Herberti civitatis huius doctiss. Praesulis, mem. Monachus Fontanellensis in mir. Vulframni. Vide Hadr. Vales. Not. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Lexobii — (Lexovii, a. Geogr.), Volk im Lugdunensischen Gallien, mit der Hauptstadt Noviomagus, in der j. Normandie …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”